Latin
171.390 to 171.425
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.390-425
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim hoc modo quaeritur, an episcopus paenitens esse non possit, et laicus possit? sed an haereticus baptisma habeat? qui si, ut constat, baptisma non habet, quomodo potest esse poenitens, antequam Christianus? Proba mihi ab Arianis venientem laicum habere baptismum, et tunc ei poenitentiam non negabo. Si vero Christianus non est, si non habuerit sacerdotem qui eum faceret Christianum, quomodo aget poenitentiam homo, qui necdum credit? L. Oro te ut, philosophorum argumentatione deposita, Christiana mecum simplicitate loquaris, si tamen non dialecticos sequaris [Al. sequeris], sed piscatores. AEquumne tibi videtur, ut Arianus episcopus sit? O. Tu eum epicopum probas, quia ab eo recipis baptizatum, et in hoc reprehendendus es, quare a nobis parietibus separaris, cum in fide et in Arianorum nobiscum receptione consentias? L. Jam et superius rogavi, ut non philosophice, sed Christiane mecum loquaris. O. Discere vis, an contendis? L. Utique contendo, quia facti tui a te quaero rationem. O. Si contendis, jam tibi responsum est. Eadem enim ratione episcopum ab Arianis recipio, qua tu recipis baptizatum. Si discere cupis, in meam aciem transgredere. Adversarius enim vincitur, discipulus docetur. L. Non possum ante esse discipulus, quam magistrum audiam praedicantem. O. Quoniam tergiversari, et sic vis a me doceri, ut adversarum in integro habeas tuo animo te docebo. Consentimus in fide, consentimus in haereticis recipiendis, consentiamus etiam in conventu. L. Hoc non est docere, sed argumentari. O. Quia tu pacem eum scuto petis, et nos olivae ramum gladio inserimus. L. En tollo manus, cedo, vicisti. Verum cum arma deponam, sacramenti, in quod me jurare compellis quaero rationem. O. Gratulor interim tibi, et Christo Deo meo gratias ago, quia animo bono a falsitate Sardorum ad totius orbis te saporem contulisti, nec dicis more quorumdam: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal.