# Dialogus contra Luciferianos 171.40-79

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.40 to 171.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.40

Eucharistia. — O. Ecce impleta est prophetia: Paravit mihi foveam, et ipse incidit in eam. L. Quonam modo? O. Si Ariani, ut dicis, gentiles sunt, et Arianorum conventicula castra sunt diaboli, quomodo in castris diaboli baptizatum recipis? L. Recipio, sed poenitentem. O. Prorsus quid dicas, non intelligis. Quisquamne gentilem recipit poenitentem? L. Ego simpliciter in exordio sermonis omnes haereticos gentiles esse respondi. Verum quia captiosa interrogatio fuit » primae quaestionis tibi palmam tradens, ad secundam veniam in qua aio laicum ab Arianis venientem recipi debere poenitentem, clericum vero non debere. O. Atqui in prima quaestione quam obtinuisse me dicis, etiam secundam obtinui. L. Doce quomodo obtinueris. O. Nescis et laicos et clericos unum habere Christum, nec alium neophytis, alium episcopis esse Deum? Cur ergo non recipiat clericos, qui recipit laicos poenitentes? L. Non est ipsum lacrymas fundere pro peccatis, et corpus attrectare Domini; non est ipsum ad fratrum genua provolvi, et de sublimi loco Eucharistiam ministrare populo. Aliud est lugere quod fueris, aliud neglecto peccato, in Ecclesia vivere gloriosum. Tu qui hesterno dic sacrilegus creaturam Dei Filium praedicabas; qui quotidie pejor Judaeis, blasphemiarum lapides in Christum jaciebas, cujus manus sanguine plenae sunt; cujus stylus lancea militis fuit, ad unius horae conversionem virginem Ecclesiam adulter ingredieris? Si peccasse te poenitet, officium depone sacerdotis: si te peccasse conadis, permane quod fuisti. O. Rhetoricaris; et a disputationum spinetis ad campos liberae declamationis excurris. Verum desine, quaeso, a communibus locis, et in gradum rursum ac lineas regredere: postea si placuerit, latius disseremus. L. Nulla declamatio hic est. Dolor patientiam superat; propone ut libet, argumentare ut libet, nunquam persuadebis id esse episcopum, quod laicum poenitentem. O. Quoniam obstinate tenes, aliam esse rationem episcopi, aliam laici, ad compendium concertationis, tribuo quod postulas: nec me pigebit locum te faciente, manum tecum conserere.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
