# Dialogus contra Luciferianos 171.454-479

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.454 to 171.479. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.454

Transmigra, et transmigrabit (Matth. XIV, 31). Neque enim centurio aut illa muliercula, quae per duodecim annos fluxu sanguinis tabescebat, in Trinitatis sacramenta crediderant, quae post resurrectionem Christi apostolis manifestata sunt; ut merito fides horum quae in mysterio est, laudaretur: sed simplicitas mentis et devota Deo suo anima approbata est: Dicebat enim in corde suo, Si tetigero vestimentum ejus tantum, salva fiam (Matth. IX, 21). Haec-est fides, quam raro inveniri Deus pronuntiavit. Haec est fides quae etiam apud eos qui bene credunt, difficile perfecta invenitur. Fiat tibi, inquit Deus, secundum fidem tuam. Hanc ego vocem audire nolo. Si enim secundum fidem meam fiat mihi, peribo. Et certe credo in Deum Patrem, credo in Deum Filium, et credo in Deum Spiritum sanctum. Credo in unum Deum, et tamen secundum meam fidem nolo mihi fieri. Saepe quippe venit inimicus homo, et inter Dominicam messem zizania interserit. Neque hoc dico, quod majus quidquam sit. quam sacramenti fides, quam puritas animae: sed indubitata ad Deum fides, ardue reperitur. Verbi gratia dictum sit, ut quod volumus perspicuum fiat; ad orationem assisto; non orarem, si non crederem, sed si vere crederem, illud cor quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem pectus, genas lacrymis rigarem, corpore inhorrescerem, ore pallerem, jacerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem, haererem certe trunco crucis, nec prius amitterem, quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime in oratione mea, aut per porticus deambulo, aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam quae dictu erubescenda sunt, gero. Ubi est fides? siccine putamus orasse Jonam? sic tres pueros? sic Danielem inter leones? sic certe lationem in cruce? Et haec ego exempli causa ad intelligentiam sensus protuli. Caeterum conveniat unusquisque cor suum, et in omni vita inveniet, quam rarum sit fidelem animam inveniri, ut nihil ob gloriae cupiditatem, nihil ob rumusculos hominum faciat.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
