# Dialogus contra Luciferianos 171.480-505

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.480 to 171.505. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.480

Neque enim statim qui jejunat, Deo jejunat, aut extendens pauperi manum, Deo fenerat. Vicina sunt vitia virtutibus. Difficile est Deo tantum judice esse contentum. L. Praevenisti interrogationem meam: hanc enim Scripturam mihi in ultimo reservabam. Et fere omnes nostri, imo jam non mei, hoc quasi ariete in disceptationibus utuntur, quem confractum ac comminutum vehementer gaudeo. Sed quaeso te ut milii omnem causam quare ab Arianis vehientes Ecclesia recipiat, non quasi adversatio, sed quasi discipulo explices. Nam cum tibi verbo respondere non possim, animo tamen necdum assentior. O. Sub rege Constantio, Eusebio et Hypatio consulibus, nomine unitatis et fidei infidelitas scripta est, ut nunc agnoscitur. Nam illo tempore, nihil tam pium, nihil tam conveniens servo Dei videbatur, quam unitatem sequi, et a totius mundi communione non scindi. Praesertim cum superficies expositionis nihil jam sacrilegum proferret: Credimus, aiebant; in unum verum Deum, Patrem omnipotentem. Hoc etiam nos confitemur. Credimus in Unigenitum Dei Filium, qui ante omnia saecula, et ante omne principium natus est ex Deo. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem genitori suo Patri secundum Scripturas; cujus nativitatem nullus novit, nisi qui solus eum genuit Pater. Numquid hic insertum est: Erat tempus, quando non erat? vel, de nullis exstantibus, creatura est Filius Dei? Perfecta fides est, Deum de Deo credere. Et natum aiebant Unigenitum solum, ex solo Patre. Quid est natum? Certe non factum. Nativitas suspicionem auferebat creaturae. Addebant praeterea: Qui de caelo descendit, conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, crucifixus a Pontio Pilato, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, venturus judicare vivos et mortuos. Sonabant verba pietatem, et inter tanti mella praeconii, nemo venenum insertum.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
