# Dialogus contra Luciferianos 171.506-530

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.506 to 171.530. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.506

putabat. Usiae nomen quare ablatum. Valens Mursensis episcopus. Scrinia publica Ecclesiarum. Acta Ariminensis synodi. — De Usiae vero nomine abji- …tendo, verisimilis ratio praebebatur. Quia in Scripturis, aiebant, non invenitur, et multos simpliciores novitate sua scandalizat, placuit auferri. Non erat curae episcopis de vocabulo, cum sensus esset in tuto. Denique ipso in tempore, cum fraudem fuisse in expositione rumor populi ventilaret, Valens, Mursensis episcopus, qui eam conscripserat, praesente Tauro praetorii praefecto, qui ex jussu regis synodo adorat, professus est se Arianum non esse, et penitus ab eorum blasphemiis abhorrere. Res secrete gesta opinionem vulgi non exstinxerat. Itaque alia die in Ecclesia, quae est apud Ariminum, et episcoporum simul et laicorum turbis concurrentibus, Muzonius, episcopus provinciae Byzacenae, cui propter aetatem primae ab omnibus deferebantur, ita locutus est: Ea quae sunt jactata in publicum ad nos usque perlata, aliquem e nobis sanctitati vestrae legere praecipimus, ut quae sunt mala, et ab auribus et a corde nostro abhorrere debent, omnium una voce damnentur. Responsum est ab universis episcopis, Placet. Itaque cum Claudius, episcopus provinciae Piceni, ex praecepto omnium, blasphemias, quae Valentis ferebantur, legere coepisset, Valens, suas esse negans, exclamavit et dixit: Si quis negat Christum Dominum, Dei Filium, ante saecula ex Patre genitum, anathema sit. Ab universis conclamatum est. Anathema sit.— Si quis negat Filium similem Patri secundum Scripturas, anathema sit. Omnes responderunt. Anathema sit. — Si quis Filium Dei non dixerit aeternum cum Patre, anathema sit. Ab universis conclamatum est. Anathema sit. — Si quis dixerit creaturam Filium Dei, ut sunt coeterae creaturae, anathema sit. Similiter dictum est, Anathema sit.— Si quis dixerit de nullis exstantibus Filium, et non de Deo Patre, anathema sit. Omnes conclamaverunt. Anathema sit. — Si quis dixerit.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
