# Dialogus contra Luciferianos 171.586-613

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.586 to 171.613. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.586

Quid consitutum in synodo Alexandrina. Lucifer quid fecerit.- L. An tandem et tunc recepti sunt Ariani? quinam, quaeso? O. Eusebius episcopus Nicomediensis, Theognius [Al. Theogonius] episcopus Nicaenus. Saras tunc presbyter Libyae. Eusebius episcopus. Caesareae Palaestinae, et reliqui, quos enumerare longum est. Ipse quoque caput horum et causa malorum, Arius presbyter, et Euzoius diaconus, qui post Eudoxium Antiochenus episcopus fuit; et Achillas lector. Hi quippe tres Alexandrinae Ecclesiae clerici, auctores hujus haereseos exstiterunt. L. Si quispiam eos neget fuisse susceptos, quomodo revincetur? O. Supersunt adhuc homines qui illi synodo interfuerunt. Et si hoc parum est, quia propter temporis antiquitatem rari admodum sunt, et in omni loco testes adesse non possunt, legamus acta et nomina episcoporum synodi Nicaenae; et hos quos supra diximus fuisse susceptos, subscripsisse homusion, inter caeteros reperiemus· L. Si potes, ostende post synodum Nicaenam illos in perfidiam declinasse. O. Recte proposuisti, solent enim oculis clausis denegare, qui non credunt factum esse quod nolunt. Sed quomodo postea non declinarunt, propter quos synodus congregata est? Et quorum epistolae et libri impietatis ante synodum editi, usque ad praesentem diem durant? Igitur cum illo tempore trecenti et eo amplius episcopi, paucos homines, quos sine damno Ecclesiae abjicere poterant, susceperint: miror quosdam, et certe Nicaenae fidei sectatores, tantae duritiae exsistere, ut tres confessores de exsilio revertentes, non putem, id ob totius orbis salutem necessitate facere debuisse, quod tot et tales viri voluntate fecerunt. Sed, ut dicere coeperamus, post reditum confessorum, in Alexandrina postea synodo constitutum est, ut, exceptis auctoribus haereseos, quos error excusare non poterat, poenitentes Ecclesiae sociarentur: non quod episcopi possint esse qui haeretici fuerant; sed quod constaret eos qui reciparentur, haereticos non fuisse. Assensus est huic sententiae Occidens: et per tam necessarium concilium [ fort.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
