# Dialogus contra Luciferianos 171.614-637

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.614 to 171.637. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.614
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.614

consilium], Satanae faucibus mundus ereptos est. Ventum est ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et propositum meum, cogor de beato Lucifero, secus quidquam quam et illius meritum, et mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? veritas os reserat, et invitam linguam conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiae, in tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus, reliquum gregem deseruit. Bonus quidem ipse pastor, sed multam praedam bestiis relinquens. Praetereo illa, quae quidam ex maledicis, quasi satis firma defendunt; hoc illum amore gloriae, et nominis in posteros transmittendi fecisse: necnon et pro simultate, quam adversus Eusebium [scil. Vercellensem] propter Antiochenam dissensionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo; unum est quod etiam in praesenti constanter loquar, verbis eum a nobis dissentire, non rebus: si quidem recipiat, qui ab Arianis baptisma consecuti sunt. Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus. Ecclesia non est quae non habet sacerdotem. — L Quam longe alia, et, ut nunc intelligo, errori magis quam spei proficientia, mihi antea afferebantur! Verum gratias ago Christo Deo, qui in pectus meum veritatis lumen infudit; ne adhuc ore sacrilego, virginem ejus scortum diaboli clamarem. Restat unum, quod quaeso te ut edisseras, quid adversum Hilarium dicendum sit, qui ne baptizatos quidem recipiat ab Arianis. O. Hilarius cum diaconus de Ecclesia recesserit, solusque, ut putat, turba sit mundi, neque eucharistiam conficere potest, episcopos et presbyteros non habens: neque baptisma sine eucharistia tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine pariter interiit et secta, quia post se nullum clericum diaconus potuit ordinare. Ecclesia autem non est, quae non habet sacerdotes. Sed omissis paucis homunculis, qui ipsi et laici sunt et episcopi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit. L. Tribus, ut aiunt, verbis tam grandem quaestionem dissolvisti, et quidem dum loqueris, videor mihi lecum facere.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
