# Dialogus contra Luciferianos 171.690-711

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.690 to 171.711. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.690
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.690

XIV, 12). IN HOC ERRORE judicii, quae potest esse certa sententia? Traditio Ecclesiastica. Haeretici primitivae Ecclesiae. Haeretici Judaeorum. Haeretici in Evangelia. — Conatus est beatus Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena: et idcirco haereticorum baptisma reprobans, ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro vicesimus secundus fuit, super hac re Africanam synodum direxit, sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum. Quid facimus [Al. faciamus]? ita et nobis majores nostri, et iliis sui tradidere majores. Sed quid de posterioribus loquar? Apostolis adhuc apud Judaeam Christi sanguine recenti, phantasma Domini corpus asserebatur; Galatas ad observationem legis traductos, Apostolus iterum parturit; Corinthios resurrectionem carnis non credentes, pluribus argumentis ad verum iter trahere conatur. Tunc Simon Magus, et Menander discipulus ejus. Dei se asseruere virtutes: tunc Basilides summum Deum Abraxas, cum trecentis sexaginta quinque editionibus commentatus est: tunc Nicolaus, qui unus de septem diaconis fuit, die noctuque nuptias faciens, obscenos et auditu quoque erubescendos coitus somniavit. Taceo de Judaismi haereticis, qui ante adventum Christi, legem traditam dissiparunt: quod Dositheus, Samaritanorum princeps, prophetas repudiavit: quod Sadducaei, ex illius radice nascentes, etiam resurrectionem carnis negaverunt: quod Pharisaei, a Judaeis divisi propter quasdam observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt: quod Herodiani Herodem regem suscepere, pro Christo. Ad eos venio haereticos, qui Evangelia laniaverunt. Saturninum quemdam, et Ophitas et Cainaeos, et Setthoitas, et Carpocratem, et Cerinthum, et hujus successorem Ebionem, et caeteras pestes, quorum plurimi vivente adhuc Joanne apostolo eruperunt, et tamen nullum eorum legimus rebaptizatum. Haereticis concedenda poenitentia sine baptismo. — Quoniam autem talis viri fecimus mentionem, de Apocalypsi quoque ejus approbemus, haereticis sine baptismate debere poenitentiam concedi.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
