Latin
1.1 to 1.2
Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Facta fame in terra Judae, Elimeleth de Bethleem Juda abiit cum uxore sua Noemi,et duobus filiis in terra Moabilide causa victualium, quo mortuo, filii ejus accipientes uxores et ipsi mortui sunt. II. Noemi revertentem ad patriam, Ruth nurus deserere noluit, quae perveniens in Bethleem Juda, perrexit in agrum Booz ad colligendas spicas. III. Booz dat licentiam Ruth, ut de agro ejus colligat spicas, et hora vescendi cum messoribus comedat, pro eo quod audierat, eam bene egisse circa socrum suam.