Latin
10.1.23 to 10.1.33
Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.1.23-33
Unproofread scanNot analysed yet
Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos: vade cum ea. Quae respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque perrexeris, pergam: ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: profectaeque sunt simul, et venerunt in Beth-Leem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebuit: dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (hoc est, amaram), quia amaritudine me valde replevit Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit omnipotens? Venit igitur Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae: ac reversa est in Beth-Leem, quando primum hordea metebantur.