Latin
10.2.22 to 10.2.38
Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.2.22-38
Unproofread scanNot analysed yet
Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge bucellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam, et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. Collegit ergo in agro usque ad vesperam, et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi [h. Epha] mensuram, id est tres modios. Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae: insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. [C. IV.] Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? Sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata, et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam quam praebuerat vivis, servavit et mortuis: Rursumque: Propinquus, ait, noster est homo. Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. [C. V.] Cui dixit socrus: Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum [Vulg. molendum], ne in alieno agro quispiam resistat tibi. Juncta est itaque puellis Booz, et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.