# Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.4.21-31

Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth, 10.4.21 to 10.4.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.21

Vos, inquam, hujus rei testes estis, Respondit omnis populus: qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata. et habeat celebre nomen in Beth-Leem: fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar pepe…it Judae, de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae officio fungebatur. Vicinae autem mulieres congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Ram. Ram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Βοοz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David. Explicit Liber Ruth.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp503/tmp503/tmp503.tmp503.opp-lat1.xml.
