# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.1.1-25

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.1.1 to 12.1.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.1.1

[Cap. I.] Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. Dixerunt ergo servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat [h. operiat] eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamiten, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege [h. fuitque operimentum regi], et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam. Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom [h. et ipsum peperit post Absalom]. Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae. Sadoc vero sacerdos, et Banaias [Ms. Banaias], filius Joiadae, et Natban propheta, et Semei, et Rei, et robur [h. et robustissimi David] exercitus David non erat cum Adonia. Immolatis ergo Adonias arietibus [h. ovibus] et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zohcleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. Nathan autem prophetam, et Banaian, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. Dixit itaque Natban ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc [h. non habet] ignorat? Nunc ergo veni, accipe a me consilium, et salva animam tuam, filiique tui Solomonis [h. non habet]. Vade et ingredere ad regem David, ct die ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi [h. non habet] ancillae tuae, dicens: [Vulg.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
