Latin
12.1.1.26 to 12.1.1.44
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.1.26-44
Unproofread scanNot analysed yet
tacent quod.] Quod Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, quid tibi, inquit, vis? Quae respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes [h. oves] plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in [h. in solio domini mei regis post eum] solio tuo, domine mi rex, post te. Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante conspectum [Vulg. in conspectu] regis, et adorasset cum pronus in terram, dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes [oves] plurimos, et vocavit universos filios regis, et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias: Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Joiadae, et Salomonem famulum tuum, non vocavit. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo, quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?