# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.1.45-59

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.1.45 to 12.1.1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.1.45

Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post …, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciem hodie. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus rex [Vulg. tacent rex] David in aeternum. [Titulus I.] Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege, dixit ad eos: Tollite vobiseum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite [h, deponite] eum in Gion. Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon! Et Ascendetis post eum, et venietis [h. et veniet], et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Judam. Et respondit Banaias filius Joiadae, regi dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. [T. II.] Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta, et Banaias filius Joiadae, et Cherethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gion. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon! Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
