Latin
12.1.1.60 to 12.1.1.77
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.1.60-77
Unproofread scanNot analysed yet
Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? Adhuc illo loquente, Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. Responditque Jonathan Adoniae: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem: misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae, et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt cum super mulam regis. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion [Ms. Geon], et ascenderunt inde laetantes, et insonuit [Mss. intonuit] civitas: haec est vox, quam audistis. Sed et Salomon sedet super solium regni. Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo. Insuper et haec [Vulg. tacent insuper et haec] locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem super solium, videntibus oculis meis. Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui in vitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi hodie rex Salomon, quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus [Ms. filius virtutis], non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem mal… inventum fuerit in eo, morietur. Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque …i [Ms. tecet ei] Salomon: Vade in domum tuam.