Latin
12.1.16.1 to 12.1.16.25
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.16.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
[T. LXVI, Cap. XVI.] Factus est autem sermo Domini nd Jeu filium Hanani contra Baasam [Ms. Baasa], dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui [Vulg. add. te] ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum: ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domum ejus: et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex co in regione [h. in agro], comedent eum volucres coeli. Reliqua autem sermonum Baasa. et quaecumque fecit, et praelia ejus [h. et fortitudo ejus], nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? [T. LXVII.] Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo. Cum autem in manu [h. Et etiam in manu] Jeu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset [h. fuit] contra Baasam, et contra domum ejus, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino [h. in oculis Domini]. ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum [h. propter quod occidisset eum], hoc est, Jeu filium Hanani, prophetam. Anno vicesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. Et rebellavit contra eum servus suus Zamri, dux mediae partis equitum [h. currum]: erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus, in domo Arsa praefecti Thersa. Irruens ergo Zamri, percussit et occidit cum, anno vicesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. [T. LXVIII.] Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex eo [Vulg.