# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.16.26-43

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.16.26 to 12.1.16.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.16.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.16.26

ea] mingentem ad parietem, et propinquos et amicos ejus. Delevitque Zamri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jeu prophetae, et propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Anno vicesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zamri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum. [T. LXIX.] Cumque audisset rebellasse Zamri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. Videns nutem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit secum domum regiam: et mortuus est in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino [h. in oculis Domini], et ambulans in via Joroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israel. Reliqua autem sermonum Zamri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth [Ms. Geneth]; ut constitueret cum regem: et media pars Amri. Praevaluit amem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. [T. LXX.] Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis. Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. Fecit antem Amri malum in conspectu Domini [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
