# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.2.19-46

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.2.19 to 12.1.2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.2.19

Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Jerusalem, triginta tribus. Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. |T. V.] Et ingressus Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est [Ms. tacet est] ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat [Ms. proposuerat] omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei. Nunc ergo petitionem unam deprecor a te: ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere. Et ille ait: Precor, ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam [potest [h. Nam non avertet faciem tuam]) ut det mihi Abisag Sunamiten [Vulg. Sunamidem hic et infra] uxorem. Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia, et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus. Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas [h. ne avertas] faciem meam. Et [Ms. tacet et] dixit ei rex: Pete, mater mea [Ms. mi]: neque enim fas est ut avertam faciem tuam [h. Pete, mater mi. Non avertam faciem tuam]. Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamiten Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
