Latin
12.1.20.1 to 12.1.20.23
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.20.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XX.] Porro Benadad, rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. Mittensque nuntios ad Ahab regem Israel in civitatem, ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. Responditque rex Israel: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. Revertentesque nuntii, dixerunt; Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum, et omne quod cis placuerit, ponent [h. et omne concupiscibile oculorum tuorum ponent] in manibus suis, et auferent. Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte, quoniam insidictur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis, ct filiis et pro argento et auro, et non abnui. Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi [h. non habet]. Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite Domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum. Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me [Ms. sequuntur]. Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei [h. non habet]: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. Factum est autem, cum audisset [Vulg. adduntBenadad] verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. [T. LXXXVII.] Et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israel, ait ci: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam?