# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.20.24-48

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.20.24 to 12.1.20.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.24

ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias quia ego sum Dominus. Et ait Ahab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos [h. per pueros] principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu. Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem millia, et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo [h. in umbraculis], et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte [h. in primis]. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. At ille: Sive ait, pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut praelientur, vivos eos capite. Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur [h. qui sequebatur cos]: et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat [Ms. venerat], fugeruntque Syri, et persecutus est cos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. [T. LXXXVIII.] Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te. Servi vero rogis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos; sed melius est, ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu suo [Vulg. luo], ei pone principes pro eis, et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos; pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra cos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
