# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.20.49-73

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.20.49 to 12.1.20.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.49

[h.Et audivit vocem eorum.] Credidit consilio eorum, et fecit ita. Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis, profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram. Et accedens [Ms. et Vulg. addunt unus] vir Dei, dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non esi Deus vallium: dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego Dominus. Dirigebam septem diebus ex adverso hi atque illi acies; septima autem die commissum est bellum, percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum [h. virorum], qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel: forsitan salvabit animas nostras [b. animam tuam]. Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis [Ms. tacet suis], veneruntque ad regem Israel, et dixerunt: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te [h. non habet], anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. Quod acceperunt viri pro omine, et festinanter [Ms. festinantes] rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis [h. non habet]: Ite, et adducite eum [Vulg. addunt ad me]. Egressus est ergo ad eum Benadad, el levavit eum in currum suum [h. non habet]. Qui dixit ei: Civitates, quas tulat in pater meus a patre tuo, reddam, et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
