# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.20.74-95

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.20.74 to 12.1.20.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.20.74

Pepigit ergo foedus, et dimisit [h. et ego cum foedere remittam te. Et pepigit foedus et misit] eum. [T. LXXXIX.] Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percatere [h. percutere eum]. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. [T. XC.] Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, el mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus, cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum; quia si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuam, quod ipse decrevisti. At ille statim abstersit [Al. abstergit] pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. Qui ait ad eum: [T. XCI.] Haec dicit Dominiis: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus, venit in Samariam.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
