# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.21.1-26

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.21.1 to 12.1.21.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.21.1

[T. XCII. Cap. XXI.] Post verba autem haec [Vulg. ad. tempore illo] vinea erat Naboth Jezraelitae, qui erat in Jezrael, juxta palatium Ahab regis Samariae. Loculus est ergo Ahab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si tibi commodius putas, argenti pretium, quanto digna est. Cui respondit Naboth: Propitius mihi sit Dominus [h. Absit a me a Domino], ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Venit ergo Ahab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non do libi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam, et non comedit panem. Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ci: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezraelitae, et dixi ei [Al. dixit]: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam [Vulg. addunt meliorem] pro ea. Et ille ait: Non dabo [Ms. do] tibi vineam meam. [T. XCIII.] Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et aequo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Jezraelitae. Scripsit itaque litteras [h. libros] ex nomine Ahab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu et ad optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. Litterarum [h. librorum] autem erat ista sententia: Praedicare jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi, et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum [h. non habet) testimonium dicant: Benedixit Deum et regem, et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
