Latin
12.1.21.49 to 12.1.21.62
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.21.49-62
Unproofread scanNot analysed yet
[T. XCV.] Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrael. Si mortuus fuerit Ahab [h. qui mortuus fuerit de Ahab] in civitate, comedent eum canes: si autem [h. qui autem] mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli. Igitur non fuit alter talis ut Ahab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini]: concitavit enim eum Jezabel uxor sua, et abominabilis factus [Ms. effectus) est, intantum ut sequeretur idola [h. sordes], quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. [T. XCVI] Itaque cum audisset Ahab sermones istos, scidit vestimenta sua [Ms. vestem suam], et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: Nonne vidisti humiliatum Ahab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.