# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.22.1-25

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.22.1 to 12.1.22.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.22.1

[Cap. XXII.] Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israel. (Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth [Ms. Ramath] Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?) Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? [T. XCVII.] Dixitque Josaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt, et equites mei [Ms. addit et], equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel: Quaere, oro te [h. non habet] hodie sermonem Domini. Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit [Vulg. addunt eam] Dominus in manu regis. Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per cum? Et ait rex Israel ad Josaphat: Remansit vir unus, per quem possemus [Ms. possimus] interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex. [T. XCVIII.] Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. Rex autem Israel et Josaphat, rex Juda, sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. [T. XCIX.] Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanana [Ms. Chanaam] cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam [h. consumas]: omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in c manus regis. Nuntius vero, qui ierat, ut vocaret Michaeam, loculus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant, sit ergo et sermo tuus similis eorum, et loquere bona.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
