# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.3.1-24

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.3.1 to 12.1.3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.3.1

[T. VIII, Cap. III.] Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti; accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. Dilexit autem Salomon dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias [h. mille holocausta] in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. [T. IX.] Apparuit autem [Ms. tacet autem] Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti enim ei misericordiam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. Et nunc, Domine Deus meus [Ms. et Vulg. tacent meus], tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvus, et ignorans egressum et introitum meum [h. non habet]. Et servus tuus in medio est populi [h. populi tui], quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum tuum hunc multum? Placuit ergo sermo coram Domino [h. in oculis Domini], quod Salomon hujuscemodi postulasset rem. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animam [Ms. et Vulg.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
