# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.5

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, Incipiunt Libri Duo Malachim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.5

[T. XIII, Cap. V.] Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. Misit autem et Salomon ad Hiram, dicens: Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum [h. Tu scis quod David pater meus non potuit aedificare domum] nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. [T. XIV.] Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. Quamobrem cogito aedificare templum nomini Domini [Ms. tacet Domini] Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo. Praecipe igitur ut praecidant mihi [Vulq. addunt servi tui] cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis [h. quamcumque dixeris. Vulg. petieris]: scis enim quomodo [Ms. quoniam] non est in populo meo [h. in nobis] vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. [T. XV.] Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quaecumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari, usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae. Itaque Hiram [h. hic habet, Hiron] dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxia omnem voluntatem ejus. Salomon autem praebebat Hiram viginti millia coros tritici, in cibum domus ejus, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei [Ms. tacet ei], et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis, et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte: absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et [h. non habet] his qui faciebant opus. Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos: quos dolaverunt caementarii Salomonis, et camentarii Hiram: porro Biblii praeparaverunt [h. et Giblim et praeparaverunt] ligna et lapides ad aedificandam domum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
