# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.6.1-21

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.6.1 to 12.1.6.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.6.1

[C. V. Cap. VI.] Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis lilioium Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio [Ms.Zoi] (ipse est mensis secundus), regis [Vulg. regni] Salomonis super Israel, adilicare coepit domum [Vulq. aedificari domus] Domino. Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Et porticus erat ante templum [h. ante templum domus] viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Fecitque in templo fenestras obliquas. Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum, non sunr audita in domo, cum aedificaretur. Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. [T. XVI.] Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: Domus haec, quam aediticas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum. Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
