Latin
12.1.6.22 to 12.1.6.45
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.6.22-45
Unproofread scanNot analysed yet
[T. XVII]. Et aedificavit [Ms. addit. Salomon] parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laqucaria, operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum Sanctorum. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habeas tornaturas suas et juncturas fabrefactas, et calaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete [h. non habet]. Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat [h. praeparaverat], ut poneret ibi arcam faederis Domini. Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et vigiati cubitos altitudinis, et operuit illud atque vestivit auro purissimo [h. obryzo]. Sed et altare vestivit cedro. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare oraculi texit auro. Et fecit in oraculo duo cheru- Dim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae usque ad alterius alae [Ms. tacet alae] summitatem. Decem quoque cubitorum erat cherub secundum: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem cons tingebant. Texit quoque cherubim auro. Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno, et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes [h.