Latin
12.1.7.1 to 12.1.7.22
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.7.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. VII.] Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis, et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligni quippe cedrina exciderat in columnas [h. super quatuor columnarum ordines, lignaque cedrina super columnas]. Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur [Ms. sustinebatur] Unus autem [h. non habet] ordo habebat columnas quindecim contra se invicem positas, et e regione se respicieates, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequadia. Et porticum columnarum fecit quinquagint… cubitorum longitudinis, et triginta eubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie majoris porticus, et columnas, et epistylia super columnas. Porticum quoque solii, in qua tribunal est [h. in qua judicabat] fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad stuumitatem. Et domuncula [h. domus], in qua sederetur [Ms. sedetur] ad judicandum [h. non habet], erat iu media porticu [h. erat in atrio alio], simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hane porticum Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus [Ms. intrinsecus] usque ad atrium majus. Fundamenta autem, de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro [h. et cedri]. Et atrium majus rotundum, trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolato [Ms. dalata] cedro: nec non in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patie Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex aere.