Latin
12.1.7.38 to 12.1.7.54
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.7.38-54
Unproofread scanNot analysed yet
Et fecit bases decem aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatnor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturae inter juncturas. Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim: et injuncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubili erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum variae caelaturae erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda. Quatuor quoque rotae, quae per quatuor angulos basis erant, cohaerehant [Vulg. addit sibi] subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis. Tales autem rotae erant, quales solent in curru [Ms. curribus] fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et [h. non habet] dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas et sculpturas varias ex semetipsa [Ms. semetipso]. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur. In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. Et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi [h.