# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.7.55-73

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.7.55 to 12.1.7.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.7.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.7.55

domus] contra orientem ad meridiem. Fecit ergo Hiram [h. Hirom] lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo [h. in domo] Domini. Columnas duas, et funiculos capitellorum [Ms. capitulorum] super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum [h. duos funiculos capitulorum]. Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum. Et bases decem, et luteres decem super bases. Et mare unum, et boves duodecim subter mare. Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa [h. omnia haec vasa], quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In campestri regione [h. non habet] Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Socchoth et Sarthan. Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris. [T. XIX.] Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram, contra, oraculum, ex auro puro: quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos [h. non habet], et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti Sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum, et vasa reposuitque in thesauris domus Domini.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
