# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.48-60

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.8.48 to 12.1.8.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.48

Fames si oborta fuerit …a, aut pestilentia aut corruptus aer, aut aerugo, locusta, rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis [Vulg. omnia] plaga, universa infirmitas, cuncta devoratio, et imprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam [h. cunctam orationem et deprecationem quae fuerit omni homini de populo tuo Israel, cum cognoverint plagam] cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac: tu exaudies in coelo in loco habitationis tue, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris [Ms. videns] cor (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum) ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extentum, ubique) [h. non habet]; cum venerit ergo, fet oraverit in loco hoc [h. in domo hac], tu exandies in coelo in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos [h. inimicum suum], per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, et exaudies in coelo [h.] orationem eorum, et precem eorum, et facies judicium eorum. [T. XXIII.] Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti ruerint in terram inimicorum [h. inimici] longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
