Latin
12.1.8.61 to 12.1.8.76
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.61-76
Unproofread scanNot analysed yet
in terra captivantium eos], et conversi deprecati te [Ms. tacet te] fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus: et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et in tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt [Vulg. fuerint]: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi [h. domus] quod aedificavi nomini tuo: exaudies in coelo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum [Ms. tacet eorum], et facies judicium eorum: et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti [h. de Aegypto], de medio [Ms. domo] fornacis ferreae. Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui [Ms tacet tui] Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Mosen servum tuum [h. per manum Moysi servi tui], quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus. [T. XXIV.] Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat ad coelum. Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna, dicens: Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo, ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum [h. per munum Moysi servi sui]. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.