# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.9.1-16

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.1.9.1 to 12.1.9.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.9.1

[Cap. IX.] Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis [h. et domum regis], et omne quod optaverat et voluerat facere, apparuit Dominus ei secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in aequitate: et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, ponam [h. firmabo] thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et caeremonias [Vulg. addit meas] quas proposui vobis, sed [Ms. si] abieritis, et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos: auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis: et templum [h. domum], quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo. [T. XXXVII.] Eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis. Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt [Vulg. addil eos]: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas demos, id est, domum Domini, et domum regis (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
