Latin
12.1.9.17 to 12.1.9.35
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.9.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
Egressusque est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater [h. frater meus]? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. Haec est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Eser, et Mageddo, et Gazer. Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni: et Chananaeum, qui habitabat in civitate, et interfecit, et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Beth-Oron inferiorem, et Baalath, et Palmiram [h. Tadmor] in terra solitudinis. Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit [h. non habet], et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae. [T. XXVIII.] Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et Hetthaeis, et Phaerezeis, et Evaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel: horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare: fecit tributarios Salomon, usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant bellatores viri, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum [h. equitum]. Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei [Vulg. addit. Salomon]: tunc aedificavit Mello. Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas, super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum [h.