# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.1.32-51

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.1.32 to 12.2.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.1.32

Qui locutus est [Ms. locuti sunt] illi: Homo Dei [h. vir Dei], haec dicit rex: Festina, descende. Despondens Elias ait: Si homo Dei ego [h. vir Dei ego] sum, descendat ignis do coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis Dei [Vulg. tacent Dei] de coelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. [T. CIX.] Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei [h. vir Dei], noli despicere animam meam, et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de coelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens [h. non habet]: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, et locutus est ei: [T. CX.] Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus [h. non habet] pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium. Reliqua autem verborum Ohoziae [h. Ahaziae], quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
