# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.10.57-81

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.10.57 to 12.2.10.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.10.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.10.57

Et ingressi sunt templum (h. domum) Baal: et repleta esi domus Baal, a summo usque ad summum. Dixitque his (h. ei) qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt [h. protulit] eis [Ms. ei] vestes. Ingressusque est Jeu, et Jonadab filius Rechab, templum [h. domum] Baal, et ait cultoribus Baal; Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal. Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta: Jeu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. [T. CLII.] Factum est ergo, cum completum esset holocaustum, praecepit Jeu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, ut nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi [h. domus] Baal, et protulerunt statuam [h. titulos] de fano Baal, et combusserunt, et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt in ea [Ms. et Vulg. pro ea] latrinas usque in diem hanc. Delevit itaque Jeu Baal de Israel. Verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit [Ms. fecerat] Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Beth-El, et in Dan. Dixit autem Dominus ad Jeu: Quia studiose fecisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Porro Jeu non custodivit, ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel: percussitque eos Azael in universis finibus Israel, a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
