Latin
12.2.10.82 to 12.2.10.86
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.10.82-86
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CLIII.] Reliqua autem verborum Jeu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Et dormivit Jeu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joahaz [Ms. Joachaz] filius ejus pro eo. Dies autem, quos regnavit Jeu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.