# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.13.1-26

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.13.1 to 12.2.13.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.13.1

(T. CLXII, Cap. XIII.) Anno vigesimo tertio Joas filii Achaziae regis Juda, regnavit Joahaz filius Jeu super Israel in Samaria decem et septem annis. Et fecit malum corum Domino (h. in oculis Domini), secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel: non declinavit ab eis. iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Azael regis Syriae, et in manu Benadad filii Azael, cunctis diebus. Deprecatus est autem Joahaz faciem Domini: et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriae: et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel; in [Vulg. sed in] ipsis ambulaverunt [h. ambulavit]: siquidem et lucus permansit in Samaria. Et non sunt derelicti Joahaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat [h. perdiderat] enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae [h. non habet]. Reliqua autem sermonum Joahaz, et universa quae fecit, sed [Vulg. tac. sed] et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXIII.] Dormivitque Joahaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filias ejus pro eo. Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joahaz super Israel in Samaria sedecim annis, et fecit quod malum erat [Ms. et Vulg. est] in conspectu Domini [h. in oculis Domini]: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. [T. CLXIV.] Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, sed et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
