# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.16.27-56

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.16.27 to 12.2.16.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.27

Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio [h. rebellio] ejus, per quam tetendit [h. qua rebellavit] insidias, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Tunc percussit Manahem Thapsam [h. Thipsa], et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa. Noluerant enim aperire d ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas [h. et interfecit omnes, et praegnantes ejus scidit]. Anno tricesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria. Fecitque quod erat malum coram Domino [h. in oculis Domini]; non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus. Veniebat [h. Venit] Phul rex Assyriorum in Thersa [Vulg. terram], et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei [Ms. tac. ei] in auxilium, et firmaret regnum ejus [h. et firmaret regnum in manu ejus]. Indixitque [Vulg. add. ei] Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta suut in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXXI.] Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia [h. Phacaia] filius ejus pro eo. Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio, et fecit quod erat malum coram Domino [h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. [T. CLXXXII.] Conjuravit [h. Rebellavit] autem adversus eum Phacee [h. Pheca] filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob, et juxta Ari, et cum eo quinquaginta viros [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
