# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.17.32-44

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.17.32 to 12.2.17.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.17.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.17.32

Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud, ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem [h. Porro altare aeneum, quod erat coram Domino inter altare et domum Domini, transtulit de facie domus: et posuit ex latere altaris ad Aquilonem]. [T. CLXXXVIII.] Praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes: altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia, quae praeceperat rex Ahaz. Tulit [h. abscidit] autem rex Ahaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum [h. domum] Domini, propter regem Assyriorum. [T. CLXXXIX.] Reliqua autem verborum Ahaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Dormivitque Ahaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
