# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.18.1-24

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.18.1 to 12.2.18.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.1

[T. CXC, Cap. XVII.] Anno duodecimo Ahaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. Fecitque malum coram Domino [h. in oculis Domini]: sed non sicut reges Israel qui ante cum fuerant. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa [h. munera]. Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua [h. ad Zo] regem Aegypti, ne praestaret tributa [h. munera] regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor juxta fluvium [h. flumine] Gozan, in civitatibus Medorum. [T. CXCI.] Factum est autem, cum peccassem filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt [h. timuerunt] deos alienos. Et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant. Et operuerunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum, et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam. Feceruntque sibi statuas [h. titulos], et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum, et adolebant ibi incensum super aras [h. excelsa], in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. Et coluerunt immunditias, de quibus praeceperat [Ms. praecepit] Dominus eis, ne facerent verbum hoc. Et testificatus est Dominus in Israel et Juda, per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias, juxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
