# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.18.25-41

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.18.25 to 12.2.18.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.25

Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire [h. non crediderunt] Domino Deo suo. Et abjecerunt legitima ejus, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus testificatus [Ms. contestatus] est eos: secutique sunt vanitates [h. vanitatem], et vane egerunt, et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et illae faciebant. Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam coeli: servieruntque Baal, et consecrabant [Ms. add. ei] filios suos, et filias suas, per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino [h. vendiderunt se ut facerent malum in oculis Domini], ut irritarent [Ms. irritaverunt] eum. Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Sed neo ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: ex eo jam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: non recesserunt ab eis, usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque iu diem hanc. [T. CXCII.] Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Ava [Ms. Havath], et de Emath, et de Sepharvaim, et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel;

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
