# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.18.42-62

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.18.42 to 12.2.18.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.18.42

qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum, et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorabant legitima Dei terrae, et immisit in eos Dominus [h. non habet] leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eta, et doceat eos legitima Dei terrae. Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Beth-El, et docebat eos quomodo colerent Dominum. Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth- Benoth: viri autem Chutaei [Ms. Chuteni] fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima. Porro Avaei [Ms. Evei] fecerunt Nebaaz et Tharthac [Ms. Therthac]. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim: et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis [Ms. finibus] sublimibus. Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam: usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum. [T. CXCIII.] Non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel, et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos [ Ms. tac. eos], et non immoletis eis: sed Dominum Deum vestrum [h. non habet], qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento: ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
