Latin
12.2.18.63 to 12.2.18.70
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.18.63-70
Unproofread scanNot analysed yet
Caeremonias quoque et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus, et non timeatis deos alienos. Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete [h. et non timeatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete], et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. Illi vero non audierunt; sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes [Ms. serviebant]: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres [Ms. parentes] sui, ita faciunt usque in praesentem diem.