# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.19.1-26

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.19.1 to 12.2.19.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.19.1

[T. CXCIV, Cap. XVIII.] Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda. Viginti [h. Filius xxv] quinque annorum erat, cum regnare caepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerat David pater ejus [Ms. suus]. [T. CXCV.] Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas [h. titulos], et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum [Ms. aereum], quem fecerat Moses: siquidem usque ad illud teni— pus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Naasthan. In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque [h. custodivitque] mandata ejus, quae praeceperat Dominus Mosi. Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam, et omnes terminos eorum, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam [Ms. muratam]. Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in [Ms. tacet in] Samariam, et oppugnavit eam, et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno [ Ms. tacet anno] Osee regis Israel, capta est Samaria, et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan [Ms. Gazan] in civitatibus [h. et in civitatibus] Medorum: quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus: omnia quae praeceperat Moses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt. [T. CXCVI.] Anno quarto decimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
