Latin
12.2.19.27 to 12.2.19.51
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.19.27-51
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc [Ms. Et nunc] misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in [Ms. tac. in] Lachis, dicens: Peccavi, recede a me, et omne, quod imposuerimus mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis [h. et in thesauris domus regis]. In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri [h. non habet], quas ipse affixerat, et dedit cas regi Assyriorum. Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen [Ms. Rabsachen] de Lachis ad regem Ezechiam, cum manu valida, Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agri fullonis. Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: quae est ista fiducia qua niteris? Forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare? an speras [h. In quo confidisti, ut ausus fuisses rebellare mihi? sperasti] in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur [Vulg. ingreditur] manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo [Ms. et Vulg. se]. Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam [h.