Latin
12.2.2.1 to 12.2.2.27
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CXI, Cap. II.] Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibant Elias et Elisaeus de Galgalis. Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me usque Beth- El. Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent [Ms. descendisset] Beth-El, egressi sunt filii prophetarum, qui erant Beth-El, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet [Ms. tollat] dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. Dixit autem Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelirquam te. Cumque venissent Jericho, accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete. Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me [Vulg. ad. usque] ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, ct vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt [Vulg. ad. eos], qui et steterunt e contra longe: illi autem amlo stabant super Jordanem. [T. CXII.] Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Elisaeum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te [h. postula quod faciam tibi antequam tollar a te]. Dixitque Elisaeus: Obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti [h. me tolli a te, erit quod petisti]: si autem non videris, non erit.